Liber Ecclesiasticus, 35
1. qui conservat legem multiplicat orationem
2. sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab omni iniquitate
3. et deprecatio recedere ab iniustitia
4. []
5. []
6. non apparebis ante conspectum Dei vacuus
7. hæc enim omnia propter mandatum Domini fiunt
8. oblatio justi inpinguat altare et odor suavitatis est in conspectu Altissimi
9. sacrificium justi acceptum est et memoriam ejus non obliviscetur Dominus
10. bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum
11. in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione sanctifica decimas tuas
12. da Altissimo secundum datum ejus et in bono oculo ad inventionem fac manuum tuarum
13. quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi
14. noli offerre munera prava non enim suscipiet illa
15. et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus judex est et non est apud illum gloria personæ
16. non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem læsi exaudiet
17. non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat loquellam gemitus
18. nonne lacrima ad maxillam descendit et exclamatio
19. a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis
20. qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes propinquabit
21. oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus
22. et Dominus non longinquabit sed judicabit justos et faciet judicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum
23. et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet
24. donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Adæ et secundum præsumptionem illius
25. donec judicet judicium plebis suæ et oblectabit justos misericordia sua
26. speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi nubes pluviæ in tempore siccitatis