Lamentationes, 5
1. recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum
2. hereditas nostra versa est ad alienos domus nostræ ad extraneos
3. pupilli facti sumus absque patre matres nostræ quasi viduæ
4. aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus
5. cervicibus minabamur lassis non dabatur requies
6. Ægypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane
7. patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus
8. servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum
9. in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii in deserto
10. pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis
11. mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Juda
12. principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt
13. adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt
14. senes de portis defecerunt juvenes de choro psallentium
15. defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster
16. cecidit corona capitis nostri væ nobis quia peccavimus
17. propterea mæstum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri
18. propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo
19. tu autem Domine in æternum permanebis solium tuum in generatione et generatione
20. quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum
21. converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio
22. sed proiciens reppulisti nos iratus es contra nos vehementer