Actus Apostolorum, 11
1. audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Judæa quoniam et gentes receperunt verbum Dei
2. cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione
3. dicentes quare introisti ad viros præputium habentes et manducasti cum illis
4. incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens
5. ego eram in civitate Joppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de cælo et venit usque ad me
6. in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terræ et bestias et reptilia et volatilia cæli
7. audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et manduca
8. dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam introivit in os meum
9. respondit autem vox secundo de cælo quæ Deus mundavit tu ne commune dixeris
10. hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia in cælum
11. et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua eram missi a Cæsarea ad me
12. dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil hæsitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri
13. narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Joppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus
14. qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus tua
15. cum autem cœpissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio
16. recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Johannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto
17. si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum
18. his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus pænitentiam ad vitam dedit
19. et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Fœnicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Judæis
20. erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Græcos adnuntiantes Dominum Jesum
21. et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum
22. pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam
23. qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino
24. quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino
25. profectus est autem Tarsum ut quæreret Saulum quem cum invenisset perduxit Antiochiam
26. et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli Christiani
27. in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetæ Antiochiam
28. et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quæ facta est sub Claudio
29. discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus
30. quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli