Actus Apostolorum, 10
1. vir autem quidam erat in Cæsarea nomine Cornelius centurio cohortis quæ dicitur Italica
2. religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper
3. vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei intrœuntem ad se et dicentem sibi Corneli
4. at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuæ et elemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei
5. et nunc mitte viros in Joppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur Petrus
6. hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cujus est domus juxta mare
7. et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant
8. quibus cum narrasset omnia misit illos in Joppen
9. postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam
10. et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus
11. et videt cælum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de cælo in terram
12. in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terræ et volatilia cæli
13. et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca
14. ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum
15. et vox iterum secundo ad eum quæ Deus purificavit ne tu commune dixeris
16. hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in cælum
17. et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad januam
18. et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium
19. Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres quærunt te
20. surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans quia ego misi illos
21. descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quæritis quæ causa est propter quam venistis
22. qui dixerunt Cornelius centurio vir justus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Judæorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te
23. introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum
24. altera autem die introivit Cæsaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis
25. et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit
26. Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum
27. et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant
28. dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro judæo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem
29. propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam ob causam accersistis me
30. et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida et ait
31. Corneli exaudita est oratio tua et elemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei
32. mitte ergo in Joppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare
33. confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino
34. aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus
35. sed in omni gente qui timet eum et operatur justitiam acceptus est illi
36. verbum misit filiis Israël adnuntians pacem per Jesum Christum hic est omnium Dominus
37. vos scitis quod factum est verbum per universam Judæam incipiens enim a Galilæa post baptismum quod prædicavit Johannes
38. Jesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo
39. et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno
40. hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri
41. non omni populo sed testibus præordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis
42. et præcepit nobis prædicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum
43. huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum
44. adhuc loquente Petro verba hæc cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum
45. et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est
46. audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum
47. tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos
48. et jussit eos in nomine Jesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus