Mosaico decorativo

1. porro filiis Aaron hæ partitiones erunt filii Aaron Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar

1. Porro filiis Aaron hae partiones erant. Filii Aaron: Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar.

2. mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar

2. Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis; sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar.

3. et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium

3. Et divisit eos David cum Sadoc de filiis Eleazari et cum Achimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.

4. inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos suas octo

4. Inventique sunt multo plures filii Eleazar secundum capita virorum quam filii Ithamar; divisit igitur eis, hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim, et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.

5. porro divisit utrasque inter se familias sortibus erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar

5. Porro divisit utrasque inter se familias sortibus; erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.

6. descripsitque eos Semejas filius Nathanaël scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio Abiathar principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum quæ ceteris præerat Eleazar et alteram domum quæ sub se habebat ceteros Ithamar

6. Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Achimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum: unam familiam pro Eleazar et unam pro Ithamar.

7. exivit autem sors prima Jojarib secunda Jedejæ

7. Exivit autem sors prima Ioiarib, secunda Iedaiae,

8. tertia Arim quarta Seorim

8. tertia Harim, quarta Seorim,

9. quinta Melchia sexta Maiman

9. quinta Melchia, sexta Miamin,

10. septima Accos octava Abia

10. septima Accos, octava Abia,

11. nona Hiesu decima Sechenia

11. nona Iesua, decima Sechenia,

12. undecima Eliasib duodecima Jacim

12. undecima Eliasib, duodecima Iacim,

13. tertiadecima Oppa quartadecima Isbaal

13. tertia decima Hoppha, quarta decima Isbaab,

14. quintadecima Belga sextadecima Emmer

14. quinta decima Belga, sexta decima Emmer,

15. septimadecima Ezir octavadecima Hapses

15. septima decima Hezir, octava decima Aphses,

16. nonadecima Phetheja vicesima Jezecel

16. nona decima Phethahia, vicesima Hezechiel,

17. vicesima prima Jachin vicesima secunda Gamul

17. vicesima prima Iachin, vicesima secunda Gamul,

18. vicesima tertia Dalajau vicesima quarta Mazziau

18. vicesima tertia Dalaiau, vicesima quarta Maaziau.

19. hæ vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut præcepit Dominus Deus Israël

19. Hae vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut praecepit Dominus, Deus Israel.

20. porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat Subaël et filiis Subaël Jedeja

20. Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant: de filiis Amram Subael et de filiis Subael Iehedeia.

21. de filiis quoque Roobiæ princeps Jesias

21. De filiis quoque Rohobiae princeps Iesias.

22. Isaaris vero Salemoth filiusque Salemoth Jaath

22. De Isaaritis vero Salomoth; de filiis Salomoth Iahath.

23. filiusque ejus Jeriahu Amarias secundus Jazihel tertius Jecmaam quartus

23. De Hebronitis: Ieriau, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus.

24. filius Ozihel Micha filius Micha Samir

24. Filius Oziel Micha; de filiis Micha Samir;

25. frater Micha Jesia filiusque Jesiæ Zaccharias

25. frater Micha Iesia; de filiis Iesiae Zacharias.

26. filii Merari Mooli et Musi filius Joziau Benno

26. Filii Merari: Moholi et Musi. Filii eius: Iaziau et Bani.

27. filius quoque Merari Oziau et Sœm et Zacchur et Hebri

27. Filius Merari: de Iaziau filio suo Soam et Zacchur et Hebri.

28. porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos

28. Porro de Moholi filius Eleazar, qui non habebat liberos.

29. filius vero Cis Jerahemel

29. Filius vero Cis Ierameel;

30. filii Musi Mooli Eder et Jerimoth isti filii Levi secundum domos familiarum suarum

30. filii Musi: Moholi, Eder et Ierimoth. Isti filii Levi secundum familias suas.

31. miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam majores quam minores omnes sors æqualiter dividebat

31. Ipsi quoque miserunt sortes sicut fratres sui, filii Aaron coram David rege et Sadoc et Achimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores; omnes sors aequaliter dividebat.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.