Mosaico decorativo

1. de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres

1. De spiritalibus autem, fra tres, nolo vos ignorare.

2. scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes

2. Scitis quoniam, cum gentes essetis, ad simulacra muta, prout ducebamini, euntes.

3. ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu et nemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu Sancto

3. Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit: “Anathema Iesus!”; et nemo potest dicere: “Dominus Iesus”, nisi in Spiritu Sancto.

4. divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus

4. Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus;

5. et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus

5. et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus;

6. et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus

6. et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus.

7. unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem

7. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.

8. alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ alii autem sermo scientiæ secundum eundem Spiritum

8. Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum,

9. alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu

9. alteri fides in eodem Spiritu, alii donationes sanitatum in uno Spiritu,

10. alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum

10. alii operationes virtutum, alii prophetatio, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum;

11. hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult

11. haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult.

12. sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus

12. Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus;

13. etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Judæi sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus

13. etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei sive Graeci sive servi sive liberi, et omnes unum Spiritum potati sumus.

14. nam et corpus non est unum membrum sed multa

14. Nam et corpus non est unum membrum sed multa.

15. si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore

15. Si dixerit pes: “Non sum manus, non sum de corpore”, non ideo non est de corpore;

16. et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore

16. et si dixerit auris: “Non sum oculus, non sum de corpore”, non ideo non est de corpore.

17. si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus

17. Si totum corpus oculus est, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus?

18. nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit

18. Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore, sicut voluit.

19. quod si essent omnia unum membrum ubi corpus

19. Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus?

20. nunc autem multa quidem membra unum autem corpus

20. Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.

21. non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii

21. Non potest dicere oculus manui: “Non es mihi necessaria!”; aut iterum caput pedibus: “Non estis mihi necessarii!”.

22. sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt

22. Sed multo magis, quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt;

23. et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quæ inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent

23. et, quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et, quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent,

24. honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem

24. honesta autem nostra nullius egent. Sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,

25. ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra

25. ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.

26. et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra

26. Et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra.

27. vos autem estis corpus Christi et membra de membro

27. Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte.

28. et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum

28. Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde donationes curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum.

29. numquid omnes apostoli numquid omnes prophetæ numquid omnes doctores

29. Numquid omnes apostoli? Numquid omnes prophetae? Numquid omnes doctores? Numquid omnes virtutes?

30. numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur

30. Numquid omnes donationes habent curationum? Numquid omnes linguis loquuntur? Numquid omnes interpretantur?

31. æmulamini autem charismata majora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro

31. Aemulamini autem charismata maiora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.