Fondare 32 Risultati per: volunt
quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos (Epistula II ad Corinthios 11, 12)
quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi (Epistula ad Galatas 1, 7)
æmulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos æmulemini (Epistula ad Galatas 4, 17)
quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur (Epistula ad Galatas 6, 12)
neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur (Epistula ad Galatas 6, 13)
adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatæ fuerint in Christo nubere volunt (Epistula I ad Timotheum 5, 11)
nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quæ mergunt homines in interitum et perditionem (Epistula I ad Timotheum 6, 9)
et omnes qui volunt pie vivere in Christo Jesu persecutionem patientur (Epistula II ad Timotheum 3, 12)