Fondare 357 Risultati per: vincere milites bellum exercitus duces certamen

  • factum est autem in diebus illis congregaverunt Philisthim agmina sua ut præpararentur ad bellum contra Israël dixitque Achis ad David sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui (Liber I Samuelis 28, 1)

  • Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Hisboseth filium Saul et circumduxit eum per Castra (Liber II Samuelis 2, 8)

  • et ortum est bellum durum satis in die illa fugatusque est Abner et viri Israël a pueris David (Liber II Samuelis 2, 17)

  • insonuit ergo Joab bucina et stetit omnis exercitus nec persecuti sunt ultra Israël neque iniere certamen (Liber II Samuelis 2, 28)

  • et Joab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant nuntiatum est itaque Joab a narrantibus venit Abner filius Ner ad regem et dimisit eum et abiit in pace (Liber II Samuelis 3, 23)

  • iniit itaque Joab et populus qui erat cum eo certamen contra Syros qui statim fugerunt a facie ejus (Liber II Samuelis 10, 13)

  • et venit Urias ad David quæsivitque David quam recte ageret Joab et populus et quomodo administraretur bellum (Liber II Samuelis 11, 7)

  • populum quoque ejus adducens serravit et circumegit super eos ferrata carpenta divisitque cultris et transduxit in typo laterum sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon et reversus est David et omnis exercitus Hierusalem (Liber II Samuelis 12, 31)

  • præsidioque ei fuit Abisai filius Sarviæ et percussum Philistheum interfecit tunc juraverunt viri David dicentes non egredieris nobiscum in bellum ne extinguas lucernam Israël (Liber II Samuelis 21, 17)

  • secundum quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos tunc percussit Sobbochai de Usathi Seph de stirpe Arafa (Liber II Samuelis 21, 18)

  • tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius bethleemites Goliath Gettheum cujus hastile hastæ erat quasi liciatorium texentium (Liber II Samuelis 21, 19)

  • quartum bellum fuit in Geth in quo vir excelsus qui senos in manibus pedibusque habebat digitos id est viginti et quattuor et erat de origine Arafa (Liber II Samuelis 21, 20)


“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina