Fondare 72 Risultati per: urbem

  • et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem electam et universum lignum fructiferum succidetis cunctosque fontes aquarum obturabitis et omnem agrum egregium operietis lapidibus (Liber II Regum 3, 19)

  • quam ob rem hæc dicit Dominus de rege Assyriorum non ingredietur urbem hanc nec mittet in eam sagittam nec occupabit eam clypeus nec circumdabit eam munitio (Liber II Regum 19, 32)

  • protegamque urbem hanc et salvabo eam propter me et propter David servum meum (Liber II Regum 19, 34)

  • et addam diebus tuis quindecim annos sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum (Liber II Regum 20, 6)

  • ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum Joab autem reliqua urbis extruxit (Liber I Paralipomenon 11, 8)

  • inito cum principibus consilio virisque fortissimis ut obturarent capita fontium quæ erant extra urbem et hoc omnium decernente sententia (Liber II Paralipomenon 32, 3)

  • et abstulit deos alienos et simulacrum de domo Domini aras quoque quas fecerat in monte domus Domini et in Hierusalem et projecit omnia extra urbem (Liber II Paralipomenon 33, 15)

  • non parcet oculus meus ulli regno omnemque urbem munitam subiugabis mihi (Liber Iudith 2, 6)

  • inventusque in ea vir pauper et sapiens liberavit urbem per sapientiam suam et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis (Liber Ecclesiastes 9, 15)

  • labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere (Liber Ecclesiastes 10, 15)

  • quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in ruinam domum alienorum ut non sit civitas et in sempiternum non ædificetur (Liber Isaiae 25, 2)

  • a Dan auditus est fremitus equorum ejus a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra et venerunt et devoraverunt terram et plenitudinem ejus urbem et habitatores ejus (Liber Ieremiae 8, 16)


“O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança.” São Padre Pio de Pietrelcina