Fondare 16 Risultati per: tribulationem

  • quia hodie nomen tuum ita magnificavit ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in æternum pro quibus non pepercisti animæ tuæ propter angustias et tribulationem generis tui sed subvenisti ruinæ ante conspectum Dei nostri (Liber Iudith 13, 25)

  • misit in eos iram indignationis suæ indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos (Liber Psalmorum 77, 49)

  • circumdederunt me dolores mortis pericula inferni invenerunt me tribulationem et dolorem inveni (Liber Psalmorum 114, 3)

  • effundo in conspectu ejus deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio (Liber Psalmorum 141, 3)

  • et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in quos fluctus tristitiæ in qua nunc sum qui jucundus eram et dilectus in potestate mea (Liber I Maccabaeorum 6, 11)

  • tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum (Evangelium secundum Matthaeum 24, 9)

  • statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellæ cadent de cælo et virtutes cælorum commovebuntur (Evangelium secundum Matthaeum 24, 29)

  • sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum (Evangelium secundum Marcum 13, 24)

  • si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi ego autem vobis parco (Epistula I ad Corinthios 7, 28)

  • in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur (Epistula II ad Corinthios 4, 8)

  • nam et cum venissemus Macedoniam nullam requiem habuit caro nostra sed omnem tribulationem passi foris pugnæ intus timores (Epistula II ad Corinthios 7, 5)

  • si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 6)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina