Fondare 285 Risultati per: testamento igne gladio armis

  • adduxit enim super eos regem Chaldeorum et interfecit juvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui non est misertus adulescentis et virginis et senis nec decrepiti quidem sed omnes tradidit manibus ejus (Liber II Paralipomenon 36, 17)

  • ædificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes et ædificabant et clangebant bucina juxta me (Liber Nehemiae 4, 18)

  • tu ipse Domine Deus qui elegisti Abram et eduxisti eum de igne Chaldeorum et posuisti nomen ejus Abraham (Liber Nehemiae 9, 7)

  • ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta et absque scuta et gladio Deus eorum pro eis pugnavit et vicit (Liber Iudith 5, 16)

  • ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos ascendemus in montana et cum capti fuerint potentes eorum tunc cum eisdem gladio transverberabitur (Liber Iudith 5, 28)

  • cum percusserimus eos omnes sicut hominem unum tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis et omnis Israël tecum perditione disperiet (Liber Iudith 6, 3)

  • ut ergo sine congressione pugnæ possis superare eos pone custodes fontium ut non hauriant ex eis et sine gladio interficies eos vel certe fatigati tradent civitatem suam quam putant civitatem montibus positam superari non posse (Liber Iudith 7, 9)

  • erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem eorum in virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui promittunt se violare sancta tua et polluere tabernaculum honoris tui et deicere gladio suo cornu altaris tui (Liber Iudith 9, 11)

  • fac Domine ut gladio proprio ejus superbia amputetur (Liber Iudith 9, 12)

  • ut probes quia ita est ecce caput Holofernis qui in contemptu superbiæ suæ Deum Israël contempsit et tibi interitum minabatur dicens cum captus fuerit populus Israël gladio perforari præcipiam latera tua (Liber Iudith 13, 28)

  • dixit se incensurum fines meos et juvenes meos occisurum gladio infantes meos dare in prædam et virgines in captivitatem (Liber Iudith 16, 6)

  • et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi (Liber Iob 1, 15)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina