Fondare 645 Risultati per: terræ

  • audient Chananei et omnes habitatores terræ ac pariter conglobati circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de terra et quid facies magno nomini tuo (Liber Iosue 7, 9)

  • dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terræ nostræ tollite in manibus cibaria ob longissimam viam et occurrite eis ac dicite servi vestri sumus fœdus inite nobiscum (Liber Iosue 9, 11)

  • hii sunt reges terræ quos percussit Josue et filii Israël trans Jordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani usque ad montem cujus pars ascendit in Seir tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël singulis partes suas (Liber Iosue 12, 7)

  • omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terræ (Liber Iosue 13, 21)

  • terminus Jazer et omnes civitates Galaad dimidiamque partem terræ filiorum Ammon usque ad Arœr quæ est contra Rabba (Liber Iosue 13, 25)

  • duabus enim tribubus et dimidiæ dederat Moses trans Jordanem possessionem absque Levitis qui nihil terræ acceperunt inter fratres suos (Liber Iosue 14, 3)

  • locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan atque dixerunt Dominus præcepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda jumenta (Liber Iosue 21, 2)

  • en ego hodie ingrediar viam universæ terræ et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis quæ se Dominus præstaturum nobis esse pollicitus est unum non præterierit in cassum (Liber Iosue 23, 14)

  • et ejecit universas gentes Amorreum habitatorem terræ quam nos intravimus serviemus igitur Domino quia ipse est Deus noster (Liber Iosue 24, 18)

  • habitavitque in medio Chananei habitatoris illius terræ nec interfecit eum (Liber Iudicum 1, 32)

  • Nepthali non delevit habitatores Bethsemes et Bethanath et habitavit inter Chananeum habitatorem terræ fueruntque ei Bethsemitæ et Bethanitæ tributarii (Liber Iudicum 1, 33)

  • ita dumtaxat ut non feriretis fœdus cum habitatoribus terræ hujus et aras eorum subverteretis et noluistis audire vocem meam cur hoc fecistis (Liber Iudicum 2, 2)


“Não abandone sua alma à tentação, diz o Espírito Santo, já que a alegria do coração é a vida da alma e uma fonte inexaurível de santidade.” São Padre Pio de Pietrelcina