Fondare 1700 Risultati per: tam
mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes (Epistula ad Hebraeos 13, 3)
mementote præpositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem (Epistula ad Hebraeos 13, 7)
propter quod et Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est (Epistula ad Hebraeos 13, 12)
Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti æterni Dominum nostrum Jesum (Epistula ad Hebraeos 13, 20)
si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis (Epistula Iacobi 2, 8)
quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus (Epistula Iacobi 2, 10)
et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quæ maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna (Epistula Iacobi 3, 6)
in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et inmarcescibilem conservatam in cælis in vobis (Epistula I Petri 1, 4)
qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo (Epistula I Petri 1, 5)
sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi (Epistula I Petri 1, 19)
quia omnis caro ut fænum et omnis gloria ejus tamquam flos fæni exaruit fænum et flos decidit (Epistula I Petri 1, 24)
et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Jesum Christum (Epistula I Petri 2, 5)