Fondare 36 Risultati per: secuti
et qui in sinistro cornu erant viderunt quod contritum est dextrum cornu et secuti sunt post Judam et qui cum ipso erant a tergo (Liber I Maccabaeorum 9, 16)
multorum nobis et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientiam demonstratam, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa; quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. (Liber Ecclesiasticus 0, 1)
sacerdotes non dixerunt ubi est Dominus et tenentes legem nescierunt me et pastores prævaricati sunt in me et prophetæ prophetaverunt in Baal et idola secuti sunt (Liber Ieremiae 2, 8)
at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 20)
illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 22)
et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli ejus (Evangelium secundum Matthaeum 8, 23)
et transeunte inde Jesu secuti sunt eum duo cæci clamantes et dicentes miserere nostri Fili David (Evangelium secundum Matthaeum 9, 27)
Jesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes (Evangelium secundum Matthaeum 12, 15)
tunc respondens Petrus dixit ei ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te quid ergo erit nobis (Evangelium secundum Matthaeum 19, 27)
Jesus autem dixit illis amen dico vobis quod vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israël (Evangelium secundum Matthaeum 19, 28)
misertus autem eorum Jesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum (Evangelium secundum Matthaeum 20, 34)
et protinus relictis retibus secuti sunt eum (Evangelium secundum Marcum 1, 18)