Fondare 50 Risultati per: scripsit

  • scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens ædificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israël (Liber Exodus 24, 4)

  • fecit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba fœderis decem (Liber Exodus 34, 28)

  • et ostendit vobis pactum suum quod præcepit ut faceretis et decem verba quæ scripsit in duabus tabulis lapideis (Liber Deuteronomii 4, 13)

  • hæc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius et scripsit ea in duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi (Liber Deuteronomii 5, 22)

  • scripsit itaque Moses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi qui portabant arcam fœderis Domini et cunctis senioribus Israhelis (Liber Deuteronomii 31, 9)

  • scripsit ergo Moses canticum et docuit filios Israël (Liber Deuteronomii 31, 22)

  • postquam ergo scripsit Moses verba legis hujus in volumine atque conplevit (Liber Deuteronomii 31, 24)

  • et scripsit super lapides deuteronomium legis Mosi quod ille digesserat coram filiis Israël (Liber Iosue 8, 32)

  • locutus est autem Samuhel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino et dimisit Samuhel omnem populum singulos in domum suam (Liber I Samuelis 10, 25)

  • factum est ergo mane et scripsit David epistulam ad Joab misitque per manum Uriæ (Liber II Samuelis 11, 14)

  • scripsit itaque litteras ex nomine Ahab et signavit eas anulo ejus et misit ad majores natu et ad optimates qui erant in civitate ejus et habitabant cum Naboth (Liber I Regum 21, 8)

  • erant autem Ahab septuaginta filii in Samaria scripsit ergo Hieu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad majores natu et ad nutricios Ahab dicens (Liber II Regum 10, 1)


“Pense em Jesus flagelado por amor a você, e ofereça com generosidade um sacrifício a Ele”. São Padre Pio de Pietrelcina