Fondare 70 Risultati per: sacerdotem

  • et constituit Demetrius Apollonium qui præerat Cœlesyriæ et congregavit exercitum magnum et accessit ad Jamniam et misit ad Jonathan summum sacerdotem (Liber I Maccabaeorum 10, 69)

  • jam pridem missæ erant epistulæ ad Onian summum sacerdotem a Dario qui regnabat apud vos quoniam estis fratres nostri sicut rescriptum continet quod subiectum est (Liber I Maccabaeorum 12, 7)

  • et quia Judæi et sacerdotes eorum consenserunt esse eum ducem suum et summum sacerdotem in æternum donec surgat propheta fidelis (Liber I Maccabaeorum 14, 41)

  • datis mandatis ipsum quidem Judam caperet eos vero qui cum illo erant dispergeret et constitueret Alchimum maximi templi summum sacerdotem (Liber II Maccabaeorum 14, 13)

  • et adhibui mihi testes fideles Uriam sacerdotem et Zacchariam filium Barachiæ (Liber Isaiae 8, 2)

  • a minore quippe usque ad majorem omnes avaritiæ student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum (Liber Ieremiae 6, 13)

  • propterea dabo mulieres eorum exteris agros eorum heredibus quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium (Liber Ieremiae 8, 10)

  • verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiæ et Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem dicens (Liber Ieremiae 21, 1)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Hierusalem et ad Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem et ad universos sacerdotes dicens (Liber Ieremiae 29, 25)

  • Dominus dedit te sacerdotem pro Jojadæ sacerdote ut sis dux in domo Domini super omnem virum arrepticium et prophetantem ut mittas eum in nervum et in carcerem (Liber Ieremiae 29, 26)

  • et misit rex Sedecias Juchal filium Selemiæ et Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem ad Hieremiam prophetam dicens ora pro nobis Dominum Deum nostrum (Liber Ieremiae 37, 3)

  • et tulit magister militiæ Sarajam sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres custodes vestibuli (Liber Ieremiae 52, 24)


“A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo. E isso eu faço assiduamente, noite e dia.” São Padre Pio de Pietrelcina