Fondare 210 Risultati per: regi

  • nunc ergo si videtur regi bonum recenseat in bibliotheca regis quæ est in Babylone utrumnam a Cyro rege jussum sit ut ædificaretur domus Dei in Hierusalem et voluntatem regis super hac re mittat ad nos (Liber Esdrae 5, 17)

  • erubui enim petere regem auxilium et equites qui defenderent nos ab inimico in via quia dixeramus regi manus Dei nostri est super omnes qui quærunt eum in bonitate et imperium ejus et fortitudo ejus et furor super omnes qui derelinquunt eum (Liber Esdrae 8, 22)

  • factum est autem in mense nisan anno vicesimo Artarxersis regis et vinum erat ante eum et levavi vinum et dedi regi et non eram quasi languidus ante faciem ejus (Liber Nehemiae 2, 1)

  • et dixi regi rex in æternum vive quare non mæreat vultus meus quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est et portæ ejus conbustæ sunt igni (Liber Nehemiae 2, 3)

  • et dixi ad regem si videtur regi bonum et si placet servus tuus ante faciem tuam ut mittas me in Judæam ad civitatem sepulchri patris mei et ædificabo eam (Liber Nehemiae 2, 5)

  • et dixi regi si regi videtur bonum epistulas det mihi ad duces regionis trans Flumen ut transducant me donec veniam in Judæam (Liber Nehemiae 2, 7)

  • at ubi nuntiatum est regi jussit eum occidi et tulit ei omnem substantiam ejus (Liber Thobis 1, 22)

  • desinat indignatio tua circa nos melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno et subditi simus tibi quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostræ damna patiamini (Liber Iudith 3, 2)

  • quis iste est qui filios Israël posse dicat resistere regi Nabuchodonosor et exercitibus ejus homines inermes et sine virtute et sine peritia artis pugnæ (Liber Iudith 5, 27)

  • tunc Holofernis dixit ei æquo animo esto et noli pavere in corde tuo quoniam ego numquam nocui virum qui voluit servire Nabuchodonosor regi (Liber Iudith 11, 1)

  • placuit consilium ejus regi et principibus fecitque rex juxta consultum Mamuchan (Liber Esther 1, 21)

  • dixeruntque pueri regis ac ministri ejus quærantur regi puellæ virgines ac speciosæ (Liber Esther 2, 2)


“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina