Fondare 139 Risultati per: rege sedes

  • hæc dicit Dominus ecce ego inducam mala super locum istum et super habitatores ejus cunctaque maledicta quæ scripta sunt in libro hoc quem legerunt coram rege Juda (Liber II Paralipomenon 34, 24)

  • a rege quoque Nabuchodonosor recessit qui adiuraverat eum per Deum et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israël (Liber II Paralipomenon 36, 13)

  • nunc ergo si videtur regi bonum recenseat in bibliotheca regis quæ est in Babylone utrumnam a Cyro rege jussum sit ut ædificaretur domus Dei in Hierusalem et voluntatem regis super hac re mittat ad nos (Liber Esdrae 5, 17)

  • et in me inclinavit misericordiam coram rege et consiliatoribus ejus et universis principibus regis potentibus et ego confortatus manu Domini Dei mei quæ erat in me congregavi de Israël principes qui ascenderent mecum (Liber Esdrae 7, 28)

  • quia servi sumus et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster et inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum ut daret nobis vitam et sublimaret domum Dei nostri et extrueret solitudines ejus et daret nobis sepem in Juda et in Hierusalem (Liber Esdrae 9, 9)

  • cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti (Liber Thobis 1, 16)

  • post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius ejus pro eo et filios Israël exosos haberet in conspectu suo (Liber Thobis 1, 18)

  • ut introducerent reginam Vasthi coram rege posito super caput ejus diademate et ostenderet cunctis populis et principibus illius pulchritudinem erat enim pulchra valde (Liber Esther 1, 11)

  • responditque Mamuchan audiente rege atque principibus non solum regem læsit regina Vasthi sed omnes principes et populos qui sunt in cunctis provinciis regis Asueri (Liber Esther 1, 16)

  • quæsitum est et inventum et adpensus uterque eorum in patibulo mandatumque historiis et annalibus traditum coram rege (Liber Esther 2, 23)

  • festinabant cursores qui missi erant explere regis imperium statimque in Susis pependit edictum rege et Aman celebrante convivium et cunctis qui in urbe erant flentibus (Liber Esther 3, 15)

  • et post hæc ait regina quoque Hester nullum alium vocavit cum rege ad convivium præter me apud quam etiam cras cum rege pransurus sum (Liber Esther 5, 12)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina