Fondare 2584 Risultati per: quod
alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati (Epistula ad Hebraeos 10, 2)
hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas (Epistula ad Hebraeos 10, 16)
justus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animæ meæ (Epistula ad Hebraeos 10, 38)
propter quod et ab uno orti sunt et hæc emortuo tamquam sidera cæli in multitudinem et sicut harena quæ est ad oram maris innumerabilis (Epistula ad Hebraeos 11, 12)
fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum (Epistula ad Hebraeos 11, 23)
fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Ægyptii devorati sunt (Epistula ad Hebraeos 11, 29)
quod si extra disciplinam estis cujus participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis (Epistula ad Hebraeos 12, 8)
et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus (Epistula ad Hebraeos 12, 10)
propter quod remissas manus et soluta genua erigite (Epistula ad Hebraeos 12, 12)
non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur (Epistula ad Hebraeos 12, 20)
et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus (Epistula ad Hebraeos 12, 21)
quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quæ sunt inmobilia (Epistula ad Hebraeos 12, 27)