Fondare 5882 Risultati per: quo
cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis (Liber Genesis 12, 14)
vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua esset (Liber Genesis 12, 18)
reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai (Liber Genesis 13, 3)
in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini (Liber Genesis 13, 4)
dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad orientem et ad occidentem (Liber Genesis 13, 14)
faciamque semen tuum sicut pulverem terræ si quis potest hominum numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit (Liber Genesis 13, 16)
movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit juxta convallem Mambre quod est in Hebron ædificavitque ibi altare Domino (Liber Genesis 13, 18)
quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan (Liber Genesis 14, 14)
reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque et populum (Liber Genesis 14, 16)
et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus (Liber Genesis 14, 20)
quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligæ non accipiam ex omnibus quæ tua sunt ne dicas ego ditavi Abram (Liber Genesis 14, 23)
at ille ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus sim eam (Liber Genesis 15, 8)