Fondare 278 Risultati per: quando
et erit iste pax Assyrius cum venerit in terram nostram et quando calcaverit in domibus nostris et suscitabimus super eum septem pastores et octo primates homines (Prophetia Michaeae 5, 5)
et confortabo domum Juda et domum Joseph salvabo et convertam eos quia miserebor eorum et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos (Prophetia Zachariae 10, 6)
at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant (Evangelium secundum Matthaeum 12, 3)
sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando hæc erunt et quod signum adventus tui et consummationis sæculi (Evangelium secundum Matthaeum 24, 3)
tunc respondebunt ei justi dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum (Evangelium secundum Matthaeum 25, 37)
quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus (Evangelium secundum Matthaeum 25, 38)
aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te (Evangelium secundum Matthaeum 25, 39)
tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi (Evangelium secundum Matthaeum 25, 44)
et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant (Evangelium secundum Marcum 2, 25)
et quando exortus est sol exæstuavit et eo quod non haberet radicem exaruit (Evangelium secundum Marcum 4, 6)
quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim (Evangelium secundum Marcum 8, 19)
quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem (Evangelium secundum Marcum 8, 20)