Fondare 23 Risultati per: pulvis

  • quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus (Liber Psalmorum 102, 14)

  • et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum (Liber Ecclesiastes 12, 7)

  • propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis et calor flammæ exurit sic radix eorum quasi favilla erit et germen eorum ut pulvis ascendet abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israël blasphemaverunt (Liber Isaiae 5, 24)

  • habitabunt apud te profugi mei Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris finitus est enim pulvis consummatus est miser defecit qui conculcabat terram (Liber Isaiae 16, 4)

  • sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium et increpabit eum et fugiet procul et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate (Liber Isaiae 17, 13)

  • et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te prævaluerunt (Liber Isaiae 29, 5)

  • ecce gentes quasi stilla situlæ et quasi momentum stateræ reputatæ sunt ecce insulæ quasi pulvis exiguus (Liber Isaiae 40, 15)

  • lupus et agnus pascentur simul et leo et bos comedent paleas et serpenti pulvis panis ejus non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo dicit Dominus (Liber Isaiae 65, 25)

  • inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum a sonitu equitum et rotarum et curruum movebuntur muri tui dum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitus urbis dissipatæ (Prophetia Ezechielis 26, 10)

  • idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus præteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario (Prophetia Osee 13, 3)

  • Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet innocentem Dominus in tempestate et turbine viæ ejus et nebulæ pulvis pedum ejus (Prophetia Nahum 1, 3)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina