Fondare 1200 Risultati per: promissionem Dei ingressus in terram promissam

  • cœpitque Nœ vir agricola exercere terram et plantavit vineam (Liber Genesis 9, 20)

  • tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi (Liber Genesis 11, 31)

  • dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo tibi (Liber Genesis 12, 1)

  • tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eam (Liber Genesis 12, 5)

  • pertransivit Abram terram usque ad locum Sychem usque ad convallem Inlustrem Chananeus autem tunc erat in terra (Liber Genesis 12, 6)

  • apparuitque Dominus Abram et dixit ei semini tuo dabo terram hanc qui ædificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei (Liber Genesis 12, 7)

  • cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis (Liber Genesis 12, 14)

  • omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum (Liber Genesis 13, 15)

  • surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia tibi daturus sum eam (Liber Genesis 13, 17)

  • benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit cælum et terram (Liber Genesis 14, 19)

  • dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam (Liber Genesis 15, 7)

  • in die illo pepigit Dominus cum Abram fœdus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten (Liber Genesis 15, 18)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina