Fondare 34 Risultati per: preces

  • tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum suum et dare preces Deo omnipotenti excelso (Liber Ecclesiasticus 50, 19)

  • cum jejunaverint non exaudiam preces eorum et si obtulerint holocaustomata et victimas non suscipiam ea quoniam gladio et fame et peste ego consumam eos (Liber Ieremiae 14, 12)

  • dices ad eos prostravi ego preces meas coram rege ne me reduci juberet in domum Jonathan et ibi morerer (Liber Ieremiae 38, 26)

  • et dixit ad eos hæc dicit Dominus Deus Israël ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu ejus (Liber Ieremiae 42, 9)

  • exaudi Domine preces nostras et orationes nostras et educ nos propter te et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt (Liber Baruch 2, 14)

  • Nunc ergo exaudi Deus noster orationem servi tui, et preces eius et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est propter temetipsum. (Prophetia Danielis 9, 17)

  • Inclina Deus meus aurem tuam, et audi aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et civitatem, super quam invocatum est nomen tuum neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis (Prophetia Danielis 9, 18)

  • Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israël, et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei, pro monte sancto Dei mei (Prophetia Danielis 9, 20)

  • qui in diebus carnis suæ preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia (Epistula ad Hebraeos 5, 7)

  • quia oculi Domini super justos et aures ejus in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala (Epistula I Petri 3, 12)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina