Fondare 93 Risultati per: prœlium
factum est autem rursum prœlium Philisthinorum adversum Israël et descendit David et servi ejus cum eo et pugnabant contra Philisthim deficiente autem David (Liber II Samuelis 21, 15)
docens manus meas ad prœlium et conponens quasi arcum æreum brachia mea (Liber II Samuelis 22, 35)
accinxisti me fortitudine ad prœlium incurvabis resistentes mihi sub me (Liber II Samuelis 22, 40)
post hunc Eleazar filius patrui ejus Ahoi inter tres fortes qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim et congregati sunt illuc in prœlium (Liber II Samuelis 23, 9)
reliqua autem sermonum Abiam et omnia quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda fuitque prœlium inter Abiam et inter Hieroboam (Liber I Regum 15, 7)
dixitque rex Israël ad Josaphat sume arma et ingredere prœlium et induere vestibus tuis porro rex Israël mutavit habitum et ingressus est bellum (Liber I Regum 22, 30)
commissum est ergo prœlium in die illa et rex Israël stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vesperi fluebat autem sanguis plagæ in sinum currus (Liber I Regum 22, 35)
misitque ad Josaphat regem Juda dicens rex Moab recessit a me veni mecum contra Moab ad prœlium qui respondit ascendam qui meus est tuus est populus meus populus tuus equi mei equi tui (Liber II Regum 3, 7)
forsitan inisti consilium ut præpares te ad prœlium in quo confidis ut audeas rebellare (Liber II Regum 18, 20)
cumque eis per familias et populos suos accincti ad prœlium viri fortissimi triginta sex milia multas enim habuere uxores et filios (Liber I Paralipomenon 7, 4)
omnes hii filii Jadihel principes cognationum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad prœlium procedentes (Liber I Paralipomenon 7, 11)
et adgravatum est prœlium contra Saul inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt jaculis (Liber I Paralipomenon 10, 3)