Fondare 11 Risultati per: præsto

  • præsto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in Sychem (Liber Genesis 37, 14)

  • vocavit ergo Heli Samuhelem et dixit Samuhel fili mi qui respondens ait præsto sum (Liber I Samuelis 3, 16)

  • et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad diem hanc ecce præsto sum (Liber I Samuelis 12, 2)

  • nunc ergo præsto est rex vester quem elegistis et petistis ecce dedit vobis Dominus regem (Liber I Samuelis 12, 13)

  • et ait Saul audi fili Achitob qui respondit præsto sum domine (Liber I Samuelis 22, 12)

  • si autem dixerit non places præsto sum faciat quod bonum est coram se (Liber II Samuelis 15, 26)

  • cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia præsto sunt ei (Liber Iob 23, 14)

  • quidam autem ex Asia Judæi quos oportebat apud te præsto esse et accusare si quid haberent adversum me (Actus Apostolorum 24, 19)

  • in quo enim hæc dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario præsto fuit (Epistula ad Hebraeos 7, 13)

  • et omnis quidem sacerdos præsto est cotidie ministrans et easdem sæpe offerens hostias quæ numquam possunt auferre peccata (Epistula ad Hebraeos 10, 11)

  • cui enim non præsto sunt hæc cæcus est et manu temptans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum (Epistula II Petri 1, 9)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina