Fondare 32 Risultati per: parabolam
numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquellam enigmatum ejus et dicetur væ ei qui multiplicat non sua usquequo et adgravat contra se densum lutum (Prophetia Habacuc 2, 6)
vos ergo audite parabolam seminantis (Evangelium secundum Matthaeum 13, 18)
aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum cælorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo (Evangelium secundum Matthaeum 13, 24)
aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum cælorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo (Evangelium secundum Matthaeum 13, 31)
aliam parabolam locutus est eis simile est regnum cælorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus donec fermentatum est totum (Evangelium secundum Matthaeum 13, 33)
tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli ejus dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri (Evangelium secundum Matthaeum 13, 36)
respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam (Evangelium secundum Matthaeum 15, 15)
aliam parabolam audite homo erat pater familias qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et ædificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est (Evangelium secundum Matthaeum 21, 33)
ab arbore autem fici discite parabolam cum jam ramus ejus tener fuerit et folia nata scitis quia prope est æstas (Evangelium secundum Matthaeum 24, 32)
et ait illis nescitis parabolam hanc et quomodo omnes parabolas cognoscetis (Evangelium secundum Marcum 4, 13)
et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli ejus parabolam (Evangelium secundum Marcum 7, 17)
et quærebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt (Evangelium secundum Marcum 12, 12)