Fondare 33 Risultati per: ordinem

  • feceruntque sollemnitatem tabernaculorum sicut scriptum est et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum præceptum opus diei in die suo (Liber Esdrae 3, 4)

  • et principes Levitarum Asebia Serebia et Jesue filius Cedmihel et fratres eorum per vices suas ut laudarent et confiterentur juxta præceptum David viri Dei et observarent æque per ordinem (Liber Nehemiae 12, 24)

  • cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut intrarent ad regem expletis omnibus quæ ad cultum muliebrem pertinebant mensis duodecimus vertebatur ita dumtaxat ut sex menses oleo unguerentur myrtino et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur (Liber Esther 2, 12)

  • evoluto autem tempore per ordinem instabat dies quo Hester filia Abiahil fratris Mardochei quam sibi adoptaverat in filiam intrare deberet ad regem quæ non quæsivit muliebrem cultum sed quæcumque voluit Ægæus eunuchus custos virginum hæc ei ad ornatum dedit erat enim formonsa valde et incredibili pulchritudine omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur (Liber Esther 2, 15)

  • numquid nosti ordinem cæli et pones rationem ejus in terra (Liber Iob 38, 33)

  • juravit Dominus et non pænitebit eum tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech (Liber Psalmorum 109, 4)

  • et pascentur agni juxta ordinem suum et deserta in ubertatem versa advenæ comedent (Liber Isaiae 5, 17)

  • nonne cum adæquaverit faciem ejus seret gith et cyminum sparget et ponet triticum per ordinem et hordeum et milium et viciam in finibus suis (Liber Isaiae 28, 25)

  • quis similis mei vocet et adnuntiet et ordinem exponat mihi ex quo constitui populum antiquum ventura et quæ futura sunt adnuntient eis (Liber Isaiae 44, 7)

  • paupercula tempestate convulsa absque ulla consolatione ecce ego sternam per ordinem lapides tuos et fundabo te in sapphyris (Liber Isaiae 54, 11)

  • hæc dicit Dominus ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob et tectis ejus miserebor et ædificabitur civitas in excelso suo et templum juxta ordinem suum fundabitur (Liber Ieremiae 30, 18)

  • hæc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis qui turbat mare et sonant fluctus ejus Dominus exercituum nomen illi (Liber Ieremiae 31, 35)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina