Fondare 54 Risultati per: nuntios

  • misit ergo David nuntios ad viros Jabesgalaad dixitque ad eos benedicti vos Domino qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum (Liber II Samuelis 2, 5)

  • misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cujus est terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum Israël (Liber II Samuelis 3, 12)

  • misit autem David nuntios ad Hisboseth filium Saul dicens redde uxorem meam Michol quam despondi mihi centum præputiis Philisthim (Liber II Samuelis 3, 14)

  • egressus itaque Joab a David misit nuntios post Abner et reduxit eum a cisterna Sira ignorante David (Liber II Samuelis 3, 26)

  • misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum ad parietes et ædificaverunt domum David (Liber II Samuelis 5, 11)

  • misitque Joab nuntios ad David dicens dimicavi adversum Rabbath et capienda est urbs Aquarum (Liber II Samuelis 12, 27)

  • mittensque nuntios ad Ahab regem Israël in civitatem (Liber I Regum 20, 2)

  • ceciditque Ohozias per cancellos cenaculi sui quod habebat in Samaria et ægrotavit misitque nuntios dicens ad eos ite consulite Beelzebub deum Accaron utrum vivere queam de infirmitate mea hac (Liber II Regum 1, 2)

  • et locutus est ei hæc dicit Dominus quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron quasi non esset Deus in Israël a quo possis interrogare sermonem ideo de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris (Liber II Regum 1, 16)

  • tunc misit Amasias nuntios ad Joas filium Joachaz filii Hieu regis Israël dicens veni et videamus nos (Liber II Regum 14, 8)

  • misit autem Ahaz nuntios ad Theglathfalassar regem Assyriorum dicens servus tuus et filius tuus ego sum ascende et salvum me fac de manu regis Syriæ et de manu regis Israël qui consurrexerunt adversum me (Liber II Regum 16, 7)

  • cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Ægypti ne præstaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat obsedit eum et vinctum misit in carcerem (Liber II Regum 17, 4)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina