Fondare 150 Risultati per: nostra
ideo consolati sumus in consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis (Epistula II ad Corinthios 7, 13)
et si quid apud illum de vobis gloriatus sum non sum confusus sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus ita et gloriatio nostra quæ fuit ad Titum veritas facta est (Epistula II ad Corinthios 7, 14)
nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in ædificationem et non in destructionem vestram non erubescam (Epistula II ad Corinthios 10, 8)
quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater (Epistula ad Galatas 4, 6)
illa autem quæ sursum est Hierusalem libera est quæ est mater nostra (Epistula ad Galatas 4, 26)
ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriæ solvens inimicitiam in carne sua (Epistula ad Ephesios 2, 14)
nostra autem conversatio in cælis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Jesum Christum (Epistula ad Philippenses 3, 20)
exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia neque in dolo (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 3)
sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 4)
quæ est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriæ nonne vos ante Dominum nostrum Jesum estis in adventu ejus (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 19)
vos enim estis gloria nostra et gaudium (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 20)
ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 7)