Fondare 281 Risultati per: nomine Dei
per quem accepimus gratiam et apostolatum ad obœdiendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus (Epistula ad Romanos 1, 5)
divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli baptizati estis (Epistula I ad Corinthios 1, 13)
ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis (Epistula I ad Corinthios 1, 15)
in nomine Domini nostri Jesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Jesu (Epistula I ad Corinthios 5, 4)
et hæc quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi et in Spiritu Dei nostri (Epistula I ad Corinthios 6, 11)
gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri (Epistula ad Ephesios 5, 20)
ut in nomine Jesu omne genu flectat cælestium et terrestrium et infernorum (Epistula ad Philippenses 2, 10)
omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Jesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum (Epistula ad Colossenses 3, 17)
denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Jesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 6)
non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis (Epistula ad Hebraeos 6, 10)
exemplum accipite fratres laboris et patientiæ prophetas qui locuti sunt in nomine Domini (Epistula Iacobi 5, 10)
infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiæ et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini (Epistula Iacobi 5, 14)