Fondare 568 Risultati per: neque

  • neque trans mare positum ut causeris et dicas quis e nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre ut possimus audire et facere quod præceptum est (Liber Deuteronomii 30, 13)

  • præceperat autem Josue populo dicens non clamabitis nec audietur vox vestra neque ullus sermo ex ore vestro egredietur donec veniat dies in quo dicam vobis clamate et vociferamini (Liber Iosue 6, 10)

  • dixit autem Dominus ad Josue ne timeas neque formides tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum et consurgens ascende in oppidum Ahi ecce tradidi in manu tua regem ejus et populum urbemque et terram (Liber Iosue 8, 1)

  • et diximus extruamus nobis altare non in holocausta neque ad victimas offerendas (Liber Iosue 22, 26)

  • quod si voluerint dicere respondebunt eis ecce altare Domini quod fecerunt patres nostri non in holocausta neque in sacrificium sed in testimonium vestrum ac nostrum (Liber Iosue 22, 28)

  • cui respondit mulier si Dominus nos vellet occidere de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset nec ostendisset nobis hæc omnia neque ea quæ sunt ventura dixisset (Liber Iudicum 13, 23)

  • dixitque Nœmi expecta filia donec videamus quem res exitum habeat neque enim cessabit homo nisi conpleverit quod locutus est (Liber Ruth 3, 18)

  • qui respondit cedo jure propinquitatis neque enim posteritatem familiæ meæ delere debeo tu meo utere privilegio quo me libenter carere profiteor (Liber Ruth 4, 6)

  • non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster (Liber I Samuelis 2, 2)

  • neque officium sacerdotum ad populum sed quicumque immolasset victimam veniebat puer sacerdotis dum coquerentur carnes et habebat fuscinulam tridentem in manu sua (Liber I Samuelis 2, 13)

  • porro Samuhel necdum sciebat Dominum neque revelatus fuerat ei sermo Domini (Liber I Samuelis 3, 7)

  • in ipso autem momento mortis ejus dixerunt ei quæ stabant circa eam ne timeas quia filium peperisti quæ non respondit eis neque animadvertit (Liber I Samuelis 4, 20)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina