Fondare 119 Risultati per: montes

  • quis mensus est pugillo aquas et cælos palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terræ et libravit in pondere montes et colles in statera (Liber Isaiae 40, 12)

  • ego posui te quasi plaustrum triturans novum habens rostra serrantia triturabis montes et comminues et colles quasi pulverem pones (Liber Isaiae 41, 15)

  • desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam (Liber Isaiae 42, 15)

  • laudate cæli quoniam fecit Dominus jubilate extrema terræ resonate montes laudationem saltus et omne lignum ejus quoniam redemit Dominus Jacob et Israël gloriabitur (Liber Isaiae 44, 23)

  • et ponam omnes montes meos in viam et semitæ meæ exaltabuntur (Liber Isaiae 49, 11)

  • laudate cæli et exulta terra jubilate montes laudem quia consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur (Liber Isaiae 49, 13)

  • quam pulchri super montes pedes adnuntiantis et prædicantis pacem adnuntiantis bonum prædicantis salutem dicentis Sion regnavit Deus tuus (Liber Isaiae 52, 7)

  • montes enim commovebuntur et colles contremescent misericordia autem mea non recedet et fœdus pacis meæ non movebitur dixit miserator tuus Dominus (Liber Isaiae 54, 10)

  • quia in lætitia egrediemini et in pace deducemini montes et colles cantabunt coram vobis laudem et omnia ligna regionis plaudent manu (Liber Isaiae 55, 12)

  • utinam disrumperes cælos et descenderes a facie tua montes defluerent (Liber Isaiae 64, 1)

  • cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti et a facie tua montes defluxerunt (Liber Isaiae 64, 3)

  • iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul dicit Dominus qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi et remetiar opus eorum primum in sinu eorum (Liber Isaiae 65, 7)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina