Fondare 25 Risultati per: minister

  • non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri major erit vester minister (Evangelium secundum Marcum 10, 43)

  • si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus (Evangelium secundum Ioannem 12, 26)

  • Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit (Epistula ad Romanos 13, 4)

  • ut sim minister Christi Jesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto (Epistula ad Romanos 15, 16)

  • quod si quærentes justificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit (Epistula ad Galatas 2, 17)

  • cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus (Epistula ad Ephesios 3, 7)

  • ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino (Epistula ad Ephesios 6, 21)

  • sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu (Epistula ad Colossenses 1, 7)

  • si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod prædicatum est in universa creatura quæ sub cælo est cujus factus sum ego Paulus minister (Epistula ad Colossenses 1, 23)

  • cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quæ data est mihi in vos ut impleam verbum Dei (Epistula ad Colossenses 1, 25)

  • quæ circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino (Epistula ad Colossenses 4, 7)

  • hæc proponens fratribus bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei et bonæ doctrinæ quam adsecutus es (Epistula I ad Timotheum 4, 6)


“A maior alegria de um pai é que os filhos se amem, formem um só coração e uma só alma. Não fostes vós que me escolhestes, mas o pai celeste que, na minha primeira missa, me fez ver todos os filhos que me confiava”.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina