Fondare 229 Risultati per: meis

  • audiatur clamor de domibus eorum adduces enim super eos latronem repente quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis (Liber Ieremiae 18, 22)

  • et dixi non recordabor ejus neque loquar ultra in nomine illius et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens (Liber Ieremiae 20, 9)

  • ego feci terram et hominem et jumenta quæ sunt super faciem terræ in fortitudine mea magna et in brachio meo extento et dedi eam ei qui placuit in oculis meis (Liber Ieremiae 27, 5)

  • et inebriabo animam sacerdotum pinguedine et populus meus bonis meis adimplebitur ait Dominus (Liber Ieremiae 31, 14)

  • erant enim filii Israël et filii Juda jugiter facientes malum in oculis meis ab adulescentia sua filii Israël qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum dicit Dominus (Liber Ieremiae 32, 30)

  • et conversi estis vos hodie et fecistis quod rectum est in oculis meis ut prædicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum et inistis pactum in conspectu meo in domo in qua invocatum est nomen meum super eam (Liber Ieremiae 34, 15)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël vade et dic viris Juda et habitatoribus Hierusalem numquid non recipietis disciplinam ut obœdiatis verbis meis dicit Dominus (Liber Ieremiae 35, 13)

  • non sunt mundati usque ad diem hanc et non timuerunt et non ambulaverunt in lege et in præceptis meis quæ dedi coram vobis et coram patribus vestris (Liber Ieremiae 44, 10)

  • MEM de excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me expandit rete pedibus meis convertit me retrorsum posuit me desolatam tota die mærore confectam (Lamentationes 1, 13)

  • HE misit in renibus meis filias faretræ suæ (Lamentationes 3, 13)

  • exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis et clamabo ad Altissimum in diebus meis (Liber Baruch 4, 20)

  • et contempsit judicia mea ut plus esset impia quam gentes et præcepta mea ultra quam terræ quæ in circuitu ejus sunt judicia enim mea projecerunt et in præceptis meis non ambulaverunt (Prophetia Ezechielis 5, 6)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina