Fondare 101 Risultati per: matris
oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suæ effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilæ (Liber Proverbiorum 30, 17)
sicut egressus est nudus de utero matris suæ sic revertetur et nihil auferet secum de labore suo (Liber Ecclesiastes 5, 14)
nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meæ pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi (Canticum Canticorum 1, 5)
paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meæ et in cubiculum genetricis meæ (Canticum Canticorum 3, 4)
una est columba mea perfecta mea una est matris suæ electa genetrici suæ viderunt illam filiæ et beatissimam prædicaverunt reginæ et concubinæ et laudaverunt eam (Canticum Canticorum 6, 8)
quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meæ ut inveniam te foris et deosculer et jam me nemo despiciat (Canticum Canticorum 8, 1)
adprehendam te et ducam in domum matris meæ ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum (Canticum Canticorum 8, 2)
sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno illius qui prior finctus est et in ventre matris figuratus sum caro (Liber Sapientiae 7, 1)
Deus enim honoravit patrem in filiis et judicium matris exquirens in filios (Liber Ecclesiasticus 3, 3)
benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat fundamenta (Liber Ecclesiasticus 3, 11)
nam pro peccato matris restituetur tibi bonum (Liber Ecclesiasticus 3, 16)
honora patrem tuum et gemitus matris tuæ ne obliviscaris (Liber Ecclesiasticus 7, 29)