Fondare 224 Risultati per: mare

  • et dixerunt ad eum quid faciemus tibi et cessabit mare a nobis quia mare ibat et intumescebat (Prophetia Ionae 1, 11)

  • et dixit ad eos tollite me et mittite in mare et cessabit mare a vobis scio enim ego quoniam propter me tempestas grandis hæc super vos (Prophetia Ionae 1, 12)

  • et remigabant viri ut reverterentur ad aridam et non valebant quia mare ibat et intumescebat super eos (Prophetia Ionae 1, 13)

  • et tulerunt Jonam et miserunt in mare et stetit mare a fervore suo (Prophetia Ionae 1, 15)

  • in die illa et usque ad te veniet Assur et usque ad civitates munitas et a civitatibus munitis usque ad flumen et ad mare de mari et ad montem de monte (Prophetia Michaeae 7, 12)

  • increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit (Prophetia Nahum 1, 4)

  • numquid melior es ab Alexandria populorum quæ habitat in fluminibus aqua in circuitu ejus cujus divitiæ mare aquæ muri ejus (Prophetia Nahum 3, 8)

  • quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini quasi aquæ operientes mare (Prophetia Habacuc 2, 14)

  • quia hæc dicit Dominus exercituum adhuc unum modicum est et ego commovebo cælum et terram et mare et aridam (Prophetia Aggaei 2, 7)

  • et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas ejus a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terræ (Prophetia Zachariae 9, 10)

  • et erit in die illa exibunt aquæ vivæ de Hierusalem medium earum ad mare orientale et medium earum ad mare novissimum in æstate et in hieme erunt (Prophetia Zachariae 14, 8)

  • ambulans autem juxta mare Galilææ vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem ejus mittentes rete in mare erant enim piscatores (Evangelium secundum Matthaeum 4, 18)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina