Fondare 224 Risultati per: mare

  • tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis transfretantes mare repleverunt te (Liber Isaiae 23, 2)

  • erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non parturivi et non peperi et non enutrivi juvenes nec ad incrementum perduxi virgines (Liber Isaiae 23, 4)

  • manum suam extendit super mare conturbavit regna Dominus mandavit adversum Chanaan ut contereret fortes ejus (Liber Isaiae 23, 11)

  • cantate Domino canticum novum laus ejus ab extremis terræ qui descenditis in mare et plenitudo ejus insulæ et habitatores earum (Liber Isaiae 42, 10)

  • quia veni et non erat vir vocavi et non erat qui audiret numquid adbreviata et parvula facta est manus mea ut non possim redimere aut non est in me virtus ad liberandum ecce in increpatione mea desertum faciam mare ponam flumina in siccum conputrescent pisces sine aqua et morientur in siti (Liber Isaiae 50, 2)

  • numquid non tu siccasti mare aquam abyssi vehementis qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati (Liber Isaiae 51, 10)

  • ego autem sum Dominus Deus tuus qui conturbo mare et intumescunt fluctus ejus Dominus exercituum nomen meum (Liber Isaiae 51, 15)

  • impii autem quasi mare fervens quod quiescere non potest et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum (Liber Isaiae 57, 20)

  • sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox ejus quasi mare sonabit et super equos ascendent præparati quasi vir ad prœlium adversum te filia Sion (Liber Ieremiae 6, 23)

  • et cunctis regibus Tyri et cunctis regibus Sidonis et regibus terræ insularum qui sunt trans mare (Liber Ieremiae 25, 22)

  • quia hæc dicit Dominus exercituum ad columnas et ad mare et ad bases et ad reliqua vasorum quæ remanserunt in civitate hac (Liber Ieremiae 27, 19)

  • hæc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis qui turbat mare et sonant fluctus ejus Dominus exercituum nomen illi (Liber Ieremiae 31, 35)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina