Fondare 111 Risultati per: longe
elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu ejus (Evangelium secundum Lucam 16, 23)
et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe (Evangelium secundum Lucam 17, 12)
et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad cælum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori (Evangelium secundum Lucam 18, 13)
conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe (Evangelium secundum Lucam 22, 54)
stabant autem omnes noti ejus a longe et mulieres quæ secutæ erant eum a Galilæa hæc videntes (Evangelium secundum Lucam 23, 49)
alii autem discipuli navigio venerunt non enim longe erant a terra sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete piscium (Evangelium secundum Ioannem 21, 8)
vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster (Actus Apostolorum 2, 39)
quærere Deum si forte adtractent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum (Actus Apostolorum 17, 27)
et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te (Actus Apostolorum 22, 21)
nunc autem in Christo Jesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi (Epistula ad Ephesios 2, 13)
et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope (Epistula ad Ephesios 2, 17)
juxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram (Epistula ad Hebraeos 11, 13)