Fondare 257 Risultati per: locum
et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariæ locus (Evangelium secundum Marcum 15, 22)
et traditus est illi liber prophetæ Esajæ et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat (Evangelium secundum Lucam 4, 17)
et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis (Evangelium secundum Lucam 4, 37)
facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbæ requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis (Evangelium secundum Lucam 4, 42)
et reversi apostoli narraverunt illi quæcumque fecerunt et adsumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui est Bethsaida (Evangelium secundum Lucam 9, 10)
post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus (Evangelium secundum Lucam 10, 1)
similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit (Evangelium secundum Lucam 10, 32)
et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi da huic locum et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere (Evangelium secundum Lucam 14, 9)
habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum (Evangelium secundum Lucam 16, 28)
et cum venisset ad locum suspiciens Jesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere (Evangelium secundum Lucam 19, 5)
et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem (Evangelium secundum Lucam 22, 40)
et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris (Evangelium secundum Lucam 23, 33)