Fondare 39 Risultati per: interrogavit
et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Jesum dicens non respondes quicquam ad ea quæ tibi obiciuntur ab his (Evangelium secundum Marcum 14, 60)
et interrogavit eum Pilatus tu es rex Judæorum at ille respondens ait illi tu dicis (Evangelium secundum Marcum 15, 2)
Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant (Evangelium secundum Marcum 15, 4)
Pilatus autem mirabatur si jam obisset et accersito centurione interrogavit eum si jam mortuus esset (Evangelium secundum Marcum 15, 44)
interrogavit autem illum Jesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt dæmonia multa in eum (Evangelium secundum Lucam 8, 30)
et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse turbæ (Evangelium secundum Lucam 9, 18)
et vocavit unum de servis et interrogavit quæ hæc essent (Evangelium secundum Lucam 15, 26)
et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam æternam possidebo (Evangelium secundum Lucam 18, 18)
stans autem Jesus jussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum (Evangelium secundum Lucam 18, 40)
Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Judæorum at ille respondens ait tu dicis (Evangelium secundum Lucam 23, 3)
Pilatus autem audiens Galilæam interrogavit si homo Galilæus esset (Evangelium secundum Lucam 23, 6)
iterum ergo eos interrogavit quem quæritis illi autem dixerunt Jesum Nazarenum (Evangelium secundum Ioannem 18, 7)