Fondare 52 Risultati per: habentem

  • et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibi (Actus Apostolorum 23, 18)

  • quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen (Actus Apostolorum 23, 29)

  • cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem (Actus Apostolorum 27, 39)

  • eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiæ et veritatis in lege (Epistula ad Romanos 2, 20)

  • ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid ejusmodi sed ut sit sancta et inmaculata (Epistula ad Ephesios 5, 27)

  • suæ domui bene præpositum filios habentem subditos cum omni castitate (Epistula I ad Timotheum 3, 4)

  • expectabat enim fundamenta habentem civitatem cujus artifex et conditor Deus (Epistula ad Hebraeos 11, 10)

  • et vidi et ecce in medio throni et quattuor animalium et in medio seniorum agnum stantem tamquam occisum habentem cornua septem et oculos septem qui sunt spiritus Dei missi in omnem terram (Apocalypsis Ioannis 5, 6)

  • et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis habentem signum Dei vivi et clamavit voce magna quattuor angelis quibus datum est nocere terræ et mari (Apocalypsis Ioannis 7, 2)

  • et vidi de mare bestiam ascendentem habentem capita septem et cornua decem et super cornua ejus decem diademata et super capita ejus nomina blasphemiæ (Apocalypsis Ioannis 13, 1)

  • et vidi alterum angelum volantem per medium cælum habentem evangelium æternum ut evangelizaret sedentibus super terram et super omnem gentem et tribum et linguam et populum (Apocalypsis Ioannis 14, 6)

  • et vidi et ecce nubem candidam et supra nubem sedentem similem Filio hominis habentem in capite suo coronam auream et in manu sua falcem acutam (Apocalypsis Ioannis 14, 14)


“Um filho espiritual perguntou a Padre Pio: Como posso recuperar o tempo perdido? Padre Pio respondeu-lhe “Multiplique suas boas obras!” São Padre Pio de Pietrelcina