Fondare 37 Risultati per: fundamenta

  • et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus iræ tuæ (Liber Psalmorum 17, 16)

  • nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terræ (Liber Psalmorum 81, 5)

  • filiis Core psalmus cantici fundamenta ejus in montibus sanctis (Liber Psalmorum 86, 1)

  • quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terræ (Liber Proverbiorum 8, 29)

  • benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat fundamenta (Liber Ecclesiasticus 3, 11)

  • montes simul et colles et fundamenta terræ et cum conspexerit illa Deus tremore concutientur (Liber Ecclesiasticus 16, 19)

  • fundamenta æterna super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctæ (Liber Ecclesiasticus 26, 24)

  • et fudit in fundamenta altarii odorem divinum excelso Principi (Liber Ecclesiasticus 50, 17)

  • tu autem projectus es de sepulchro tuo quasi stirps inutilis pollutus et obvolutus qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad fundamenta laci quasi cadaver putridum (Liber Isaiae 14, 19)

  • et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ (Liber Isaiae 24, 18)

  • numquid non scietis numquid non audietis numquid non adnuntiatum est ab initio vobis numquid non intellexistis fundamenta terræ (Liber Isaiae 40, 21)

  • et ædificabuntur in te deserta sæculorum fundamenta generationis et generationis suscitabis et vocaberis ædificator sepium avertens semitas in quietem (Liber Isaiae 58, 12)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina