Fondare 135 Risultati per: fuerat

  • venit ergo Ahab in domum suam indignans et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Hiezrahelites dicens non do tibi hereditatem patrum meorum et proiciens se in lectulum suum avertit faciem ad parietem et non comedit panem (Liber I Regum 21, 4)

  • et laverunt currum in piscina Samariæ et linxerunt canes sanguinem ejus et habenas laverunt juxta verbum Domini quod locutus fuerat (Liber I Regum 22, 38)

  • porro rex ducem illum in cujus manu incubuerat constituit ad portam quem conculcavit turba in introitu et mortuus est juxta quod locutus fuerat vir Dei quando descenderat rex ad eum (Liber II Regum 7, 17)

  • et reversus fuerat ut curaretur in Hiezraël propter vulnera quia percusserant eum Syri prœliantem contra Azaël regem Syriæ dixitque Hieu si placet vobis nemo egrediatur profugus de civitate ne vadat et nuntiet in Hiezraël (Liber II Regum 9, 15)

  • sed nec ipse Juda custodivit mandata Domini Dei sui verum ambulavit in erroribus Israël quos operatus fuerat (Liber II Regum 17, 19)

  • usquequo auferret Dominus Israël a facie sua sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum translatusque est Israël de terra sua in Assyrios usque in diem hanc (Liber II Regum 17, 23)

  • deditque Ezechias omne argentum quod reppertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis (Liber II Regum 18, 15)

  • sed et aliud bellum accidit in Geth in quo fuit homo longissimus habens digitos senos id est simul viginti quattuor qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus (Liber I Paralipomenon 20, 6)

  • ascendit ergo David juxta sermonem Gad quem locutus fuerat ex nomine Domini (Liber I Paralipomenon 21, 19)

  • et non prævaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini (Liber I Paralipomenon 21, 30)

  • altare quoque æneum quod fabricatus fuerat Beselehel filius Uri filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et requisivit Salomon et omnis ecclesia (Liber II Paralipomenon 1, 5)

  • et cœpit Salomon ædificare domum Domini in Hierusalem in monte Moria qui demonstratus fuerat David patri ejus in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusei (Liber II Paralipomenon 3, 1)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina