Fondare 22 Risultati per: fluctus
qui extendit cælos solus et graditur super fluctus maris (Liber Iob 9, 8)
semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus ejus ferre non potui (Liber Iob 31, 23)
et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos (Liber Iob 38, 11)
abyssus ad abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt (Liber Psalmorum 41, 8)
super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma (Liber Psalmorum 87, 8)
elevaverunt flumina Domine elevaverunt flumina vocem suam elevabunt flumina fluctus suos (Liber Psalmorum 92, 3)
dixit et stetit spiritus procellæ et exaltati sunt fluctus ejus (Liber Psalmorum 106, 25)
et statuit procellam ejus in auram et siluerunt fluctus ejus (Liber Psalmorum 106, 29)
et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in quos fluctus tristitiæ in qua nunc sum qui jucundus eram et dilectus in potestate mea (Liber I Maccabaeorum 6, 11)
iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus incipiens iter facere ligno portante se fragilius lignum invocat (Liber Sapientiae 14, 1)
tua autem pater gubernat providentia quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam (Liber Sapientiae 14, 3)
repromissio nequissima multos perdidit dirigentes et commovit illos quasi fluctus maris (Liber Ecclesiasticus 29, 23)