Fondare 10607 Risultati per: est

  • ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum de igne et fumo et sulphure qui procedebat ex ore ipsorum (Apocalypsis Ioannis 9, 18)

  • potestas enim equorum in ore eorum est et in caudis eorum nam caudæ illorum similes serpentibus habentes capita et in his nocent (Apocalypsis Ioannis 9, 19)

  • et accepi librum de manu angeli et devoravi eum et erat in ore meo tamquam mel dulce et cum devorassem eum amaricatus est venter meus (Apocalypsis Ioannis 10, 10)

  • et datus est mihi calamus similis virgæ dicens surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo (Apocalypsis Ioannis 11, 1)

  • atrium autem quod est foris templum eice foras et ne metieris eum quoniam datum est gentibus et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus (Apocalypsis Ioannis 11, 2)

  • et dabo duobus testibus meis et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccos (Apocalypsis Ioannis 11, 3)

  • hii habent potestatem cludendi cælum ne pluat diebus prophetiæ ipsorum et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem et percutere terram omni plaga quotienscumque voluerint (Apocalypsis Ioannis 11, 6)

  • et cum finierint testimonium suum bestia quæ ascendit de abysso faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos (Apocalypsis Ioannis 11, 7)

  • et corpora eorum in plateis civitatis magnæ quæ vocatur spiritaliter Sodoma et Ægyptus ubi et Dominus eorum crucifixus est (Apocalypsis Ioannis 11, 8)

  • et in illa hora factus est terræmotus magnus et decima pars civitatis cecidit et occisi sunt in terræmotu nomina hominum septem milia et reliqui in timore sunt missi et dederunt gloriam Deo cæli (Apocalypsis Ioannis 11, 13)

  • et septimus angelus tuba cecinit et factæ sunt voces magnæ in cælo dicentes factum est regnum hujus mundi Domini nostri et Christi ejus et regnabit in sæcula sæculorum (Apocalypsis Ioannis 11, 15)

  • et apertum est templum Dei in cælo et visa est arca testamenti ejus in templo ejus et facta sunt fulgora et voces et terræmotus et grando magna (Apocalypsis Ioannis 11, 19)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina