Fondare 54 Risultati per: egredietur

  • ne læteris Philisthea omnis tu quoniam comminuta est virga percussoris tui de radice enim colubri egredietur regulus et semen ejus absorbens volucrem (Liber Isaiae 14, 29)

  • Dominus sicut fortis egredietur sicut vir prœliator suscitabit zelum vociferabitur et clamabit super inimicos suos confortabitur (Liber Isaiae 42, 13)

  • in memet ipso juravi egredietur de ore meo justitiæ verbum et non revertetur (Liber Isaiae 45, 23)

  • sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo non revertetur ad me vacuum sed faciet quæcumque volui et prosperabitur in his ad quæ misi illud (Liber Isaiae 55, 11)

  • non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar quia spiritus a facie mea egredietur et flatus ego faciam (Liber Isaiae 57, 16)

  • ecce turbo dominicæ indignationis egredietur et tempestas erumpens super caput impiorum veniet (Liber Ieremiae 23, 19)

  • hæc dicit Dominus exercituum ecce adflictio egredietur de gente in gentem et turbo magnus egredietur a summitatibus terræ (Liber Ieremiae 25, 32)

  • et egredietur de eis laus voxque ludentium et multiplicabo eos et non inminuentur et glorificabo eos et non adtenuabuntur (Liber Ieremiae 30, 19)

  • et succendet ignem in delubris deorum Ægypti et conburet ea et captivos ducet illos et amicietur terra Ægypti sicut amicitur pastor pallio suo et egredietur inde in pace (Liber Ieremiae 43, 12)

  • date florem Moab quia floriens egredietur et civitates ejus desertæ erunt et inhabitabiles (Liber Ieremiae 48, 9)

  • et quasi subcinericium hordiacium comedes illud et stercore quod egredietur de homine operies illud in oculis eorum (Prophetia Ezechielis 4, 12)

  • et ex eis rursum tolles et proicies in medio ignis et conbures eos igni ex eo egredietur ignis in omnem domum Israël (Prophetia Ezechielis 5, 4)


“Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje e, então, você pensará nele. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina