Fondare 673 Risultati per: dux

  • ego suscipio puerum de manu mea require illum nisi reduxero et tradidero eum tibi ero peccati in te reus omni tempore (Liber Genesis 43, 9)

  • fecit ille sicut fuerat imperatum et introduxit viros domum (Liber Genesis 43, 17)

  • at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad eos Symeon (Liber Genesis 43, 23)

  • ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore (Liber Genesis 44, 32)

  • et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum pecora sua et armenta et omnia quæ habere potuerunt adduxerunt secum (Liber Genesis 46, 32)

  • post hæc introduxit Joseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo qui benedicens illi (Liber Genesis 47, 7)

  • quæ cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum (Liber Genesis 47, 17)

  • non auferetur sceptrum de Juda et dux de femoribus ejus donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium (Liber Genesis 49, 10)

  • qui dixit ei ero tecum et hoc habebis signum quod miserim te cum eduxeris populum de Ægypto immolabis Deo super montem istum (Liber Exodus 3, 12)

  • et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum (Liber Exodus 6, 7)

  • et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham Isaac et Jacob daboque illam vobis possidendam ego Dominus (Liber Exodus 6, 8)

  • et scient Ægyptii quod ego sim Dominus qui extenderim manum meam super Ægyptum et eduxerim filios Israël de medio eorum (Liber Exodus 7, 5)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina