Fondare 20 Risultati per: dominabitur

  • mulieri quoque dixit multiplicabo ærumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui (Liber Genesis 3, 16)

  • fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum dominaberis nationibus plurimis et tui nemo dominabitur (Liber Deuteronomii 15, 6)

  • quibus ille ait non dominabor vestri nec dominabitur in vos filius meus sed dominabitur Dominus (Liber Iudicum 8, 23)

  • cumque aspexisset Samuhel Saulem Dominus ait ei ecce vir quem dixeram tibi iste dominabitur populo meo (Liber I Samuelis 9, 17)

  • non est Deus in conspectu ejus inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore auferuntur judicia tua a facie ejus omnium inimicorum suorum dominabitur (Liber Psalmorum 9, 26)

  • quoniam Dei est regnum et ipse dominabitur gentium (Liber Psalmorum 21, 29)

  • et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum (Liber Psalmorum 71, 8)

  • Dominus in cælo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur (Liber Psalmorum 102, 19)

  • manus fortium dominabitur quæ autem remissa est tributis serviet (Liber Proverbiorum 12, 24)

  • servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet (Liber Proverbiorum 17, 2)

  • quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui et est quicquam tam vanum (Liber Ecclesiastes 2, 19)

  • et tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium et rex fortis dominabitur eorum ait Dominus Deus exercituum (Liber Isaiae 19, 4)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina