Fondare 48 Risultati per: dixerit
et erit terra Ægypti in desertum et solitudinem et scient quia ego Dominus eo quod dixerit fluvius meus est et ego feci (Prophetia Ezechielis 29, 9)
hæc dicit Dominus Deus eo quod dixerit inimicus de vobis euge altitudines sempiternæ in hereditatem datæ sunt nobis (Prophetia Ezechielis 36, 2)
quod si dixerit Idumea destructi sumus sed revertentes ædificabimus quæ deserta sunt hæc dicit Dominus exercituum isti ædificabunt et ego destruam et vocabuntur Termini impietatis et Populus cui iratus est Dominus usque in æternum (Prophetia Malachiae 1, 4)
ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit judicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennæ ignis (Evangelium secundum Matthaeum 5, 22)
et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc sæculo neque in futuro (Evangelium secundum Matthaeum 12, 32)
vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit (Evangelium secundum Matthaeum 15, 5)
tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisæorum et Sadducæorum (Evangelium secundum Matthaeum 16, 12)
et si quis vobis aliquid dixerit dicite quia Dominus his opus habet et confestim dimittet eos (Evangelium secundum Matthaeum 21, 3)
tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere (Evangelium secundum Matthaeum 24, 23)
si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire (Evangelium secundum Matthaeum 24, 48)
vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit (Evangelium secundum Marcum 7, 11)
et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc (Evangelium secundum Marcum 11, 3)